1 Unde bella et unde lites in vobis? Nonne hinc, ex concupi scentiis vestris, quae militant in membris vestris? 2 Concupiscitis et non habetis; occiditis et zelatis et non potestis adipisci; litigatis et belligeratis. Non habetis, propter quod non postulatis; 3 petitis et non accipitis, eo quod male petitis, ut in concupiscentiis vestris insumatis. 4 Adulteri, nescitis quia amicitia huius mundi inimica est Dei? Quicumque ergo voluerit amicus esse saeculi huius, inimicus Dei constituitur. 5 Aut putatis quia inaniter Scriptura dicat: “ Ad invidiam concupiscit Spiritus, qui inhabitat in nobis? ”. 6 Maiorem autem dat gratiam; propter quod dicit: “ Deus superbis resistit,
7 Subicimini igitur Deo; resistite autem Diabolo, et fugiet a vobis. 8 Appropiate Deo, et appropinquabit vobis. Emundate manus, peccatores; et purificate corda, duplices animo. 9 Miseri estote et lugete et plorate; risus vester in luctum convertatur, et gaudium in maerorem. 10 Humiliamini in conspectu Domini, et exaltabit vos.
マルコ9・30-37 EVANGELIUM SECUNDUM MARCUM 9 / 30-37
30 Et inde profecti peragrabant Galilaeam; nec volebat quemquam scire. 31 Docebat enim discipulos suos et dicebat illis: “ Filius hominis traditur in manus hominum, et occident eum, et occisus post tres dies resurget ”. 32 At illi ignorabant verbum et timebant eum interrogare. 33 Et venerunt Capharnaum. Qui cum domi esset, interrogabat eos: “ Quid in via tractabatis? ”. 34 At illi tacebant. Siquidem inter se in via disputaverant, quis esset maior. 35 Et residens vocavit Duodecim et ait illis: “ Si quis vult primus esse, erit omnium novissimus et omnium minister ”.
37 “ Quisquis unum ex huiusmodi pueris receperit in nomine meo, me recipit; et, quicumque me susceperit, non me suscipit, sed eum qui me misit ”.