“ Super tribus sceleribus Israel et super quattuor verbum non revocabo: eo quod vendiderint pro argento iustum et pauperem pro calceamentis; 7 qui contriverint super pulverem terrae capita pauperum et viam humilium declinaverint, et filius ac pater eius iverint ad puellam, ut violarent nomen sanctum meum;
iuxta omne altare et vinum damnatorum biberint in domo Dei sui. 9 Ego autem exterminaveram Amorraeum a facie eorum, cuius altitudo sicut altitudo cedrorum, et fortitudo quasi quercuum; exterminaveram fructum eius desuper et radices eius subter. 10 Ego ascendere vos feci de terra Aegypti
quadraginta annis, ut possideretis terram Amorraei;
13 Ecce ego comprimam vos ad solum, sicut comprimit plaustrum onustum feno;
et fortis non firmabit virtutem suam, et robustus non salvabit animam suam; 15 tenens arcum non stabit, et velox pedibus suis non salvabitur; ascensor equi non salvabit animam suam, 16 et fortissimus corde inter robustos nudus fugiet in illa die ”, dicit Dominus.
詩篇50 LIBER PSALMORUM 1 PSALMUS. Asaph. Deus deorum, Dominus, locutus est et vocavit terram a solis ortu usque ad occasum. 2 Ex Sion speciosa decore Deus illuxit, 3 Deus noster veniet et non silebit: ignis consumens est in conspectu eius, et in circuitu eius tempestas valida. 4 Advocabit caelum desursum et terram discernere populum suum: 5 “ Congregate mihi sanctos meos, qui disposuerunt testamentum meum in sacrificio ”. 6 Et annuntiabunt caeli iustitiam eius, quoniam Deus iudex est. 7 “ Audi, populus meus, et loquar, Israel, et testificabor adversum te: Deus, Deus tuus, ego sum. 8 Non in sacrificiis tuis arguam te; holocausta enim tua in conspectu meo sunt semper. 9 Non accipiam de domo tua vitulos neque de gregibus tuis hircos. 10 Quoniam meae sunt omnes ferae silvarum, iumentorum mille in montibus. 11 Cognovi omnia volatilia caeli; et, quod movetur in agro, meum est. 12 Si esuriero non dicam tibi; meus est enim orbis terrae et plenitudo eius. 13 Numquid manducabo carnes taurorum aut sanguinem hircorum potabo? 14 Immola Deo sacrificium laudis et redde Altissimo vota tua; 15 et invoca me in die tribulationis: eruam te, et honorificabis me ”. 16 Peccatori autem dixit Deus: “ Quare tu enarras praecepta mea et assumis testamentum meum in os tuum? 17 Tu vero odisti disciplinam et proiecisti sermones meos retrorsum. 18 Si videbas furem, currebas cum eo; et cum adulteris erat portio tua. 19 Os tuum dimittebas ad malitiam, et lingua tua concinnabat dolos. 20 Sedens adversus fratrem tuum loquebaris et adversus filium matris tuae proferebas opprobrium. 21 Haec fecisti, et tacui. Existimasti quod eram tui similis. Arguam te et statuam illa contra faciem tuam. 22 Intellegite haec, qui obliviscimini Deum, ne quando rapiam, et non sit qui eripiat. 23 Qui immolabit sacrificium laudis, honorificabit me; et, qui immaculatus est in via, ostendam illi salutare Dei ”.
聖マタイ8・18-22 EVANGELIUM SECUNDUM MATTHAEUM
18 Videns autem Iesus turbas multas circum se, iussit ire trans fretum. 19 Et accedens unus scriba ait illi: “ Magister, sequar te, quocumque ieris ”. 20 Et dicit ei Iesus: “ Vulpes foveas habent, et volucres caeli tabernacula, Filius autem hominis non habet, ubi caput reclinet ”. 21 Alius autem de discipulis eius ait illi: “Domine, permitte me primum ire et sepelire patrem meum ”. 22 Iesus autem ait illi: “ Sequere me et dimitte mortuos sepelire mortuos suos ”.