17 Si autem tu Iudaeus cognominaris et requiescis in lege et gloriaris in Deo, 18 et nosti Voluntatem et discernis potiora instructus per legem,
20 eruditorem insipientium, magistrum infantium, habentem formam scientiae et veritatis in lege. 21 Qui ergo alium doces, teipsum non doces? Qui praedicas non furandum, furaris? 22 Qui dicis non moechandum, moecharis? Qui abominaris idola, templa spolias? 23 Qui in lege gloriaris, per praevaricationem legis Deum inhonoras? 24 “ Nomen enim Dei propter vos blasphematur inter gentes ”, sicut scriptum est.