et qui novit corda Deus testimonium perhibuit dans illis Spiritum Sanctum sicut et nobis et nihil discrevit inter nos et illos fide purificans corda eorum nunc ergo quid temptatis Deum inponere iugum super cervicem discipulorum quod neque patres nostri neque nos portare potuimus sed per gratiam Domini Iesu credimus salvari quemadmodum et illi tacuit autem omnis multitudo et audiebant Barnaban et Paulum narrantes quanta fecisset Deus signa et prodigia in gentibus per eos et postquam tacuerunt respondit Iacobus dicens viri fratres audite me Simeon narravit quemadmodum primum Deus visitavit sumere ex gentibus populum nomini suo et huic concordant verba prophetarum sicut scriptum est
ut requirant ceteri hominum Dominum et omnes gentes super quas invocatum est nomen meum dicit Dominus faciens haec notum a saeculo est Domino opus suum propter quod ego iudico non inquietari eos qui ex gentibus convertuntur ad Deum sed scribere ad eos ut abstineant se a contaminationibus simulacrorum et fornicatione et suffocatis et sanguine Moses enim a temporibus antiquis habet in singulis civitatibus qui eum praedicent in synagogis ubi per omne sabbatum legitur unc placuit apostolis et senioribus cum omni ecclesia eligere viros ex eis et mittere Antiochiam cum Paulo et Barnaba Iudam qui cognominatur Barsabban et Silam viros primos in fratribus scribentes per manus eorum apostoli et seniores fratres his qui sunt Antiochiae et Syriae et Ciliciae fratribus ex gentibus salutem
sicut dilexit me Pater et ego dilexi vos manete in dilectione mea si praecepta mea servaveritis manebitis in dilectione mea sicut et ego Patris mei praecepta servavi et maneo in eius dilectione haec locutus sum vobis ut gaudium meum in vobis sit et gaudium vestrum impleatur