usque in diem qua praecipiens apostolis per Spiritum Sanctum quos elegit adsumptus est quibus et praebuit se ipsum vivum post passionem suam in multis argumentis per dies quadraginta apparens eis et loquens de regno Dei et convescens praecepit eis ab Hierosolymis ne discederent sed expectarent promissionem Patris quam audistis per os meum quia Iohannes quidem baptizavit aqua vos autem baptizabimini Spiritu Sancto non post multos hos dies igitur qui convenerant interrogabant eum dicentes Domine si in tempore hoc restitues regnum Israhel dixit autem eis non est vestrum nosse tempora vel momenta quae Pater posuit in sua potestate sed accipietis virtutem supervenientis Spiritus Sancti in vos et eritis mihi testes in Hierusalem et in omni Iudaea et Samaria et usque ad ultimum terrae et cum haec dixisset videntibus illis elevatus est et nubes suscepit eum ab oculis eorum
qui et dixerunt viri galilaei quid statis aspicientes in caelum hic Iesus qui adsumptus est a vobis in caelum sic veniet quemadmodum vidistis eum euntem in caelum
inluminatos oculos cordis vestri ut sciatis quae sit spes vocationis eius quae divitiae gloriae hereditatis eius in sanctis et quae sit supereminens magnitudo virtutis eius in nos qui credidimus secundum operationem potentiae virtutis eius quam operatus est in Christo suscitans illum a mortuis et constituens ad dexteram suam in caelestibus supra omnem principatum et potestatem et virtutem et dominationem et omne nomen quod nominatur non solum in hoc saeculo sed et in futuro et omnia subiecit sub pedibus eius et ipsum dedit caput supra omnia ecclesiae
マタイ28・16-20
undecim autem discipuli abierunt in Galilaeam in montem ubi constituerat illis Iesus et videntes eum adoraverunt quidam autem dubitaverunt et accedens Iesus locutus est eis dicens data est mihi omnis potestas in caelo et in terra euntes ergo docete omnes gentes baptizantes eos in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti docentes eos servare omnia quaecumque mandavi vobis et ecce ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem saeculi