tabernaculum David, quod cecidit, et reaedificabo rupturas eius; et ea, quae corruerant, instaurabo et reaedificabo illud sicut diebus antiquis, 12 ut possideant reliquias Edom et omnes nationes, super quas invocatum est nomen meum,
13 Ecce dies veniunt, dicit Dominus, et comprehendet arator messorem, et calcator uvae mittentem semen; et stillabunt montes mustum, et omnes colles liquefient. 14 Et convertam captivitatem populi mei Israel; et aedificabunt civitates vastatas et inhabitabunt et plantabunt vineas et bibent vinum earum et facient hortos et comedent fructus eorum. 15 Et plantabo eos super humum suam, et non evellentur ultra
dicit Dominus Deus tuus.
EVANGELIUM SECUNDUM MATTHAEUM 9 14-17
14 Tunc accedunt ad eum discipuli Ioannis dicentes: “ Quare nos et pharisaei ieiunamus frequenter, discipuli autem tui non ieiunant? ”. 15 Et ait illis Iesus: “ Numquid possunt convivae nuptiarum lugere, quamdiu cum illis est sponsus? Venient autem dies, cum auferetur ab eis sponsus, et tunc ieiunabunt. 16 Nemo autem immittit commissuram panni rudis in vestimentum vetus; tollit enim supplementum eius a vestimento, et peior scissura fit. 17 Neque mittunt vinum novum in utres veteres, alioquin rumpuntur utres, et vinum effunditur, et utres pereunt; sed vinum novum in utres novos mittunt, et ambo conservantur ”.